- PARTIBUS Doctor (in)
- in PARTIBUS Doctorlegitur in Epitaphio, quod Clar. Naudaeus edidit:Hîc iacet Iudocus,Qui fuit Romae coquus,Magister in Artibus,Et doctor in Partibus,Et de gratia speciali,Hortus in hospitali.Et exstat in Bibliotheca Sangermanensi Galliae apud Car. du Fresne Codex MS. cum tit. Incipit tractatus in Partibus Donati cuiusdam Presbyteri Zmaragdi. Est autem Partes edere, partitionesorationis per partes ac verba singula examinare. Quintilian. l. 1. c. 14. Et illa quidem minora praestare debebit, ut partes orationis raddi sibi solutâ oratione desideret, etc. Cuiusmodi sunt Prisciani Partitiones 12. primorum versuum Aeneidos. Hanc vero Grammaticae partem, quâ docentur Adolescentes scripta intelligere et probare, ut est apud Martian. Capellam l. 3. Σχεδογραφίαν vocat Anna Comnena Alexiad. l. 14. p. 485. atque recentiorum ait fuisse inventum, praecipuos in ea nominans Magistros Stylianos, Longobardos seuItalos, quos Glaber l. 2. c. 12. et Paul. Warnefridus de Gestis Longobard. c. 7. Grammaticae prae coeteris operam impensius dedisse, testantur. Atque eâ notione χεδογραφεῖν, pro edere partes, usurpat asilius περὶ Γραμματικὴς γυμνασίας, ut et χέδος, pro partibus, idem Scriptor et Manuel Moschopulus, qui hanc potissimum Grammaticae partem illustrârunt, posterior librô, quem Περὶ χεδῶν inscripsit. Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.